A Latin Reader/Stories/De Bellis Magorum
This story comes from Finland, and describes the northern lights, as well as two traditional characters in Finnish myth: Nischergurgje and Schlipme.
De Bellis Magorum
[edit | edit source]TAX TAX TUX TAX! Audite Niscergurgium!
Longe procul in Lapponia, quae terra plena est magis, longe ultra circulum arcticum, sub bruma est semper, et semper est nox. Sed qualem noctem!
Tranquillum est. Micant stellae in caelo sereno et splendet operiens campos et silvas et valles nix. Lacos et rivos tenet frigor.
Ecce! Lucent in caelo aurorae clarae! Rubrae, flavae, roseae, errant sub stellis huc et illuc, virides, violaceae, caeruleae trans caelum saliunt luces!
Et pueruli Lapponiae ubi plurimi magi, quae mysteriis plena est mysteriis capti sunt. Auroram intuentes aures intendunt ut tympana audiant magica, dicentes:
"Ecce! Pugnant bellatores!"
Olim e paludibus glacialibus egressus est Niscergurgius tympana pulsans carminaque canens magica, cum consedit sub pino ut animum relaxaret, et cenam suam carnem cervi coqueret.
Cum autem cenam coqueret, crepitum de arbore audita est. Sursum intendit oculos, et faciem vidit Sclipmi illius scelesti magi Scelestioris Lunae Filiae filii.
Cito cecinit carmen Niscergurgius, ceciditque ad terram Sclipmus.
"Impie Sclipme!" clamavit magus magnus, "Serve scelestae Lunae Filiae! Cui os curvatum! Cui labra semper mala dicentia! Ecce! Carmen meum omnem potestatem tuam arripuit abs te!"
"Niscergurgi!" inquit sceleratus magus, "Adhuc potestatem retineo, vocare queo manes Lunae qui te interficiant!"
Dein stetit Sclipmus et cecinit carmen, et carminis potestate crevit in immensum, et manu sua tenuit clavam ingentem.
"Molam te in tam subtilem quam nix farinam!"
Respondit autem Niscergurgius, "Ecce! Audi carmina mea!"
Cecinit et Niscergurgius, et ipse etiam crevit in immensum, et celsior fuit Sclipmo. Altissima cacumina umbrosorum pinorum vix ad genua ejus tetenderunt, cacumina montium vix ad medium corpus. Inter nubes fuit pectus, tetigit lunam frons, oculi solem intuiti sunt.
"Furatus es meam potestatem!" clamavit scelestus Sclipmus.
Mutati sunt inde ambo in nubes atrae, et in invicem ruerunt. Acris fuit pugna. Strepitus auditus est. Caelum obscurum fuit.
"Iterum potestatem furatus es meam!" clamavit Sclipmus.
Iterum mutati sunt ambo in cervos ingentes, quibus cornua ferrea. Pugna acris fuit. Silvae sonabant fremitu eorum. Terrae motus fecerunt ungulae eorum.
Tandem defatigatus est malus magus, et se mutavit in colubrum grandem, sed Niscergurgius quoque serpens factus est, et amplexi sunt invicem, et conati sunt invicem veneno occidere.
Subito factus est Sclipmus avis ingens, et Niscergurgium adhuc serpentem despexit de alto. Sed et Niscergurgius se mutavit in aquilam, et consecutus est Sclipmum, et ungulis cepit eum, et traxit eum ad terram.
"Nunc omnem furatus es meam potestatem!"
Cruentus mortuus est Sclipmus, corpusque ejus in terram mersus est.
Ad pinum reversus est Niscergurgius ut tympana sua pulsaret et cenam suam coqueret.
Super caput suum luxerunt in caelo aurorae clarae. Rubrae, flavae, roseae, erraverunt sub stellis huc et illuc, virides, violaceae, caeruleae trans caelum saluerunt luces.