Latin/Lesson 3-Translation
Appearance
< Latin
Latin | |
Intro: | 1 • 2 |
Chapter 1 | 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 |
Chapter 2 | 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 |
Chapter 3 | 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 |
Chapter 4 | 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 |
Chapter 5 | 1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 |
For your pleasure, I present to you a selection of poems from Catullus.
Tips for translation: soon.
Exercise 1 Skill: Reading Latin poetry I Cui dono lepidum novum libellum arido modo pumice expolitum? Corneli, tibi : namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas, iam tum cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare chartis doctis, Juppiter, et laboriosis. quare habe tibi quicquid hoc libelli, qualecumque, quod, o patrona virgo, plus uno maneat perenne seclo. Exercise 2 Skill: Reading Latin poetry V Vivamus, mea Lesbia, atque amemus rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt. nobis, cum semel occidit brevis lux nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum deinde usque altera mille, deinde centum; dein, cum milia multa fecerimus conturbabimus illa, ne sciamus, aut nequis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum. Exercise 3 Skill: Reading Latin poetry XVI Pedicabo ego vos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum, nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necessest. qui tum denique habent salem ac leporem. si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed hi s pilosis, qui duros nequeunt moveere lumbos. vos, quod milia multa basiorum legistis, male me marem putatis? pedicabo ego vos et irrumabo. Exercise 4 Skill: Reading Latin poetry XCVII Non (ita me di ament) quicquam referre putavi, utrumne os an culum olgacerem Aemilio. nilo mundius hoc, niloque immundior ille, verum etiam culus mundior et melior, nam sine dentibus est: os dentis sesquipedalis, gingivas, vero ploxeni habet veteris, praeterea rictum qualem diffissus in aestu meientis mulae cunnus habere solet. hic futuit multas et se facit esse venustum, et non pistrino traditur atque asino? quem siqua attingit, non illam posse putemus aegroti culum lingere carnificis?